monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 2 > bnf15046.185 > bkeCod.16.218r > sectio 92 > sectio 3 > bkeCod.16.73r > bsbClm14439.37 > sectio 120 > 38 > bnf6797.481 > bumMs.H125.126 > sectio 35 > bsbClm14056.61 > 30 > sectio 74 > bkeCod.16.8r > bsbClm536.6 > bavPal.lat.311.330 > salCod.Sal.X,16.318 > bkeCod.16.178v > salCod.Sal.X,16.328 > Matthaeus, 16 > bkeCod.16.161r > sectio 19 > 3 > csg51.49 > bsbClm536.79 > bsbClm14439.33 > 3 > sectio 10 > sectio 17 > 34 > bsbClm6436.46 > bkeCod.16.69r > bnf8907.601 > sectio 26 > bsbClm536.207 > 5 > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 16
Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco ipse Dominus noster ad Ierusalem, quamdam civitatem illam, ubi crucifixus est: Ierusalem, inquit, Ierusalem, quoties volui filios tuos congregare, tanquam gallina pullos suos, et noluisti ! Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub umbraculo alarum suarum. Quid cum maiores facti fuerimus? Bonum est nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo maiore semper nos pulli simus. Semper enim ille maior est, quantumcumque creverimus. Nemo dicat, Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo.